Genesis · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per vi...2. Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absq...3. Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce verna...4. Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hi...5. Eduxitque eum foras, et ait illi : Suspice cælum, et numera st...6. Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.7. Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut...8. At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus ...9. Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et...10. Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque p...11. Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.12. Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror mag...13. Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futuru...14. Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post ...15. Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.16. Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim complet...17. Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et appar...18. In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini t...19. Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,20. et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,21. et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.
This passage has not yet been translated.
Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.
This passage has not yet been translated.
Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.
This passage has not yet been translated.
Eduxitque eum foras, et ait illi : Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.
This passage has not yet been translated.
Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
This passage has not yet been translated.
At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?
This passage has not yet been translated.
Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
This passage has not yet been translated.
Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.
This passage has not yet been translated.
Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
This passage has not yet been translated.
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
This passage has not yet been translated.
Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.
This passage has not yet been translated.
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
This passage has not yet been translated.
Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
This passage has not yet been translated.
In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
This passage has not yet been translated.
Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,
This passage has not yet been translated.
et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,
This passage has not yet been translated.
et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.
This passage has not yet been translated.