Genesis · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparui...2. Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehemen...3. Cecidit Abram pronus in faciem.4. Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pate...5. Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham...6. Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus,...7. Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum pos...8. Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem t...9. Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meu...10. Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et seme...11. et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœde...12. Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in ...13. eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.14. Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur...15. Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis S...16. Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus ...17. Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo ...18. Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.19. Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, voc...20. Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augeb...21. Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempo...22. Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.23. Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos do...24. Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit car...25. Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.26. Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :27. et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et al...Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.
This passage has not yet been translated.
Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
This passage has not yet been translated.
Cecidit Abram pronus in faciem.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
This passage has not yet been translated.
Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.
This passage has not yet been translated.
Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
This passage has not yet been translated.
Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
This passage has not yet been translated.
Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
This passage has not yet been translated.
Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
This passage has not yet been translated.
Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :
This passage has not yet been translated.
et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
This passage has not yet been translated.
Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :
This passage has not yet been translated.
eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
This passage has not yet been translated.
Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
This passage has not yet been translated.
Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
This passage has not yet been translated.
Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
This passage has not yet been translated.
Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.
This passage has not yet been translated.
Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.
This passage has not yet been translated.
Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
This passage has not yet been translated.
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
This passage has not yet been translated.
Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
This passage has not yet been translated.
Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
This passage has not yet been translated.
Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
This passage has not yet been translated.
Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
This passage has not yet been translated.
Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :
This passage has not yet been translated.
et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.
This passage has not yet been translated.