Genesis · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio ...2. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prop...3. Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transe...4. sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requie...5. Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea t...6. Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Acc...7. Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrim...8. Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posui...9. Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? ...10. Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, ...11. Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ ...12. Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus ...13. Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Nu...14. Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ...15. Negavit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus au...16. Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodo...17. Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :18. cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedic...19. Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post ...20. Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplica...21. Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere com...22. Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero ad...23. Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?24. si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et...25. Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fi...26. Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta jus...27. Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominu...28. Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, p...29. Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inven...30. Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi ...31. Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inv...32. Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel :...33. Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille...Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
This passage has not yet been translated.
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
This passage has not yet been translated.
Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :
This passage has not yet been translated.
sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
This passage has not yet been translated.
Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.
This passage has not yet been translated.
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.
This passage has not yet been translated.
Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.
This passage has not yet been translated.
Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
This passage has not yet been translated.
Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.
This passage has not yet been translated.
Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
This passage has not yet been translated.
Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.
This passage has not yet been translated.
Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?
This passage has not yet been translated.
Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
This passage has not yet been translated.
Negavit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :
This passage has not yet been translated.
cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?
This passage has not yet been translated.
Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
This passage has not yet been translated.
Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
This passage has not yet been translated.
Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.
This passage has not yet been translated.
Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
This passage has not yet been translated.
Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?
This passage has not yet been translated.
si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?
This passage has not yet been translated.
Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
This passage has not yet been translated.
Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
This passage has not yet been translated.
Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
This passage has not yet been translated.
Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.
This passage has not yet been translated.
Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.
This passage has not yet been translated.
Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.
This passage has not yet been translated.
Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.
This passage has not yet been translated.
Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.
This passage has not yet been translated.