Genesis · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in fori...2. et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, e...3. Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque dom...4. Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt dom...5. Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introier...6. Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :7. Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.8. Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas a...9. At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inq...10. Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, claus...11. et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ...12. Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, a...13. delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum co...14. Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi...15. Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, toll...16. Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris,...17. Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti...18. Dixitque Lot ad eos : Quæso, domine mi,19. quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti mis...20. est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvab...21. Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut no...22. Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam done...23. Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.24. Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ign...25. et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos...26. Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.27. Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,28. intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regioni...29. Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatu...30. Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ...31. Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus ...32. Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare pos...33. Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa...34. Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri c...35. Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaq...36. Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.37. Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est...38. Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id e...Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque pronus in terram,
This passage has not yet been translated.
et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus.
This passage has not yet been translated.
Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.
This passage has not yet been translated.
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
This passage has not yet been translated.
Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
This passage has not yet been translated.
Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :
This passage has not yet been translated.
Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
This passage has not yet been translated.
Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.
This passage has not yet been translated.
At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices ? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime : jamque prope erat ut effringerent fores.
This passage has not yet been translated.
Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium :
This passage has not yet been translated.
et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :
This passage has not yet been translated.
delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
This passage has not yet been translated.
Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
This passage has not yet been translated.
Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
This passage has not yet been translated.
Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.
This passage has not yet been translated.
Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Lot ad eos : Quæso, domine mi,
This passage has not yet been translated.
quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :
This passage has not yet been translated.
est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
This passage has not yet been translated.
Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
This passage has not yet been translated.
Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
This passage has not yet been translated.
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo :
This passage has not yet been translated.
et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.
This passage has not yet been translated.
Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.
This passage has not yet been translated.
Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
This passage has not yet been translated.
intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
This passage has not yet been translated.
Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
This passage has not yet been translated.
Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.
This passage has not yet been translated.
Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.
This passage has not yet been translated.
Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
This passage has not yet been translated.
Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
This passage has not yet been translated.
Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
This passage has not yet been translated.
Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
This passage has not yet been translated.
Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.
This passage has not yet been translated.
Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
This passage has not yet been translated.