Genesis · 20
Verses
⋯
Individual passages
1. Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Ca...2. Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimele...3. Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi :...4. Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ...5. nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater m...6. Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris...7. Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit...8. Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos ...9. Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid feci...10. Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?11. Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est ...12. alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non fi...13. Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam ...14. Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, e...15. et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.16. Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc e...17. Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancill...18. concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter ...Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.
This passage has not yet been translated.
Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.
This passage has not yet been translated.
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.
This passage has not yet been translated.
Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?
This passage has not yet been translated.
nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
This passage has not yet been translated.
Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
This passage has not yet been translated.
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
This passage has not yet been translated.
Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :
This passage has not yet been translated.
alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.
This passage has not yet been translated.
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
This passage has not yet been translated.
Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,
This passage has not yet been translated.
et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
This passage has not yet been translated.
Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.
This passage has not yet been translated.
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :
This passage has not yet been translated.
concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.
This passage has not yet been translated.