Genesis · 23
Verses
⋯
Individual passages
1. Vixit autem Sara centum viginti septem annis.2. Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chan...3. Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios H...4. Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vo...5. Responderunt filii Heth, dicentes :6. Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepul...7. Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :8. dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum m...9. ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte ag...10. Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ep...11. Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loqu...12. Adoravit Abraham coram populo terræ.13. Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias ...14. Responditque Ephron :15. Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis sicli...16. Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron post...17. Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca...18. Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui...19. Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri...20. Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in ...Vixit autem Sara centum viginti septem annis.
This passage has not yet been translated.
Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.
This passage has not yet been translated.
Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :
This passage has not yet been translated.
Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.
This passage has not yet been translated.
Responderunt filii Heth, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.
This passage has not yet been translated.
Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :
This passage has not yet been translated.
dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :
This passage has not yet been translated.
ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.
This passage has not yet been translated.
Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :
This passage has not yet been translated.
Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.
This passage has not yet been translated.
Adoravit Abraham coram populo terræ.
This passage has not yet been translated.
Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
This passage has not yet been translated.
Responditque Ephron :
This passage has not yet been translated.
Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.
This passage has not yet been translated.
Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,
This passage has not yet been translated.
Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
This passage has not yet been translated.
Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.
This passage has not yet been translated.
Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.
This passage has not yet been translated.