Genesis · 24
Verses
⋯
Individual passages
1. Erat autem Abraham senex, dierumque multorum : et Dominus in c...2. Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ...3. ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias ...4. sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipi...5. Respondit servus : Si noluerit mulier venire mecum in terram h...6. Dixitque Abraham : Cave nequando reducas filium meum illuc.7. Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terr...8. sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento : ...9. Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et jur...10. Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnib...11. Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum a...12. Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, ...13. Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civ...14. Igitur puella, cui ego dixero : Inclina hydriam tuam ut bibam ...15. Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatu...16. puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro :...17. Occurritque ei servus, et ait : Pauxillum aquæ mihi ad bibendu...18. Quæ respondit : Bibe, domine mi : celeriterque deposuit hydria...19. Cumque ille bibisset, adjecit : Quin et camelis tuis hauriam a...20. Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauri...21. Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum pros...22. Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, a...23. Dixitque ad eam : Cujus es filia ? indica mihi, est in domo pa...24. Quæ respondit : Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperi...25. Et addidit, dicens : Palearum quoque et fœni plurimum est apud...26. Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,27. dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non a...28. Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia...29. Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egres...30. Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et...31. dixitque ad eum : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas...32. Et introduxit eum in hospitium : ac destravit camelos, deditqu...33. Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait : Non comeda...34. At ille : Servus, inquit, Abraham sum :35. et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est : e...36. Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute...37. Et adjuravit me dominus meus, dicens : Non accipies uxorem fil...38. sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies ...39. Ego vero respondi domino meo : Quid si noluerit venire mecum mulier ?40. Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum t...41. Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos me...42. Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi : Domine Deus domini m...43. ecce sto juxta fontem aquæ, et virgo, quæ egredietur ad haurie...44. et dixerit mihi : Et tu bibe, et camelis tuis hauriam : ipsa e...45. Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cu...46. Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi : Et t...47. Interrogavique eam, et dixi : Cujus es filia ? Quæ respondit :...48. Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Ab...49. Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino m...50. Responderuntque Laban et Bathuel : A Domino egressus est sermo...51. En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit ux...52. Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.53. Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea ...54. Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. S...55. Responderuntque fratres ejus et mater : Maneat puella saltem d...56. Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam : dim...57. Et dixerunt : Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem.58. Cumque vocata venisset, sciscitati sunt : Vis ire cum homine i...59. Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et...60. imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes : Soror nostra...61. Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt...62. Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteu...63. et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die : ...64. Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,65. et ait ad puerum : Quis est ille homo qui venit per agrum in o...66. Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac.67. Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit...Erat autem Abraham senex, dierumque multorum : et Dominus in cunctis benedixerat ei.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat : Pone manum tuam subter femur meum,
This passage has not yet been translated.
ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito :
This passage has not yet been translated.
sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
This passage has not yet been translated.
Respondit servus : Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque Abraham : Cave nequando reducas filium meum illuc.
This passage has not yet been translated.
Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens : Semini tuo dabo terram hanc : ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo :
This passage has not yet been translated.
sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento : filium meum tantum ne reducas illuc.
This passage has not yet been translated.
Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc.
This passage has not yet been translated.
Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor.
This passage has not yet been translated.
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit :
This passage has not yet been translated.
Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
This passage has not yet been translated.
Igitur puella, cui ego dixero : Inclina hydriam tuam ut bibam : et illa responderit : Bibe, quin et camelis tuis dabo potum : ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac : et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
This passage has not yet been translated.
Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua :
This passage has not yet been translated.
puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro : descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.
This passage has not yet been translated.
Occurritque ei servus, et ait : Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua.
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit : Bibe, domine mi : celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
This passage has not yet been translated.
Cumque ille bibisset, adjecit : Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant.
This passage has not yet been translated.
Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam : et haustam omnibus camelis dedit.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.
This passage has not yet been translated.
Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eam : Cujus es filia ? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum ?
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit : Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor.
This passage has not yet been translated.
Et addidit, dicens : Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
This passage has not yet been translated.
Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,
This passage has not yet been translated.
dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
This passage has not yet been translated.
Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat.
This passage has not yet been translated.
Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
This passage has not yet been translated.
Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis : Hæc locutus est mihi homo : venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquæ :
This passage has not yet been translated.
dixitque ad eum : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? præparavi domum, et locum camelis.
This passage has not yet been translated.
Et introduxit eum in hospitium : ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo.
This passage has not yet been translated.
Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait : Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei : Loquere.
This passage has not yet been translated.
At ille : Servus, inquit, Abraham sum :
This passage has not yet been translated.
et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est : et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
This passage has not yet been translated.
Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat.
This passage has not yet been translated.
Et adjuravit me dominus meus, dicens : Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito :
This passage has not yet been translated.
sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo.
This passage has not yet been translated.
Ego vero respondi domino meo : Quid si noluerit venire mecum mulier ?
This passage has not yet been translated.
Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam : accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei.
This passage has not yet been translated.
Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
This passage has not yet been translated.
Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi : Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,
This passage has not yet been translated.
ecce sto juxta fontem aquæ, et virgo, quæ egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me : Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua :
This passage has not yet been translated.
et dixerit mihi : Et tu bibe, et camelis tuis hauriam : ipsa est mulier, quam præparavit Dominus filio domini mei.
This passage has not yet been translated.
Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula : descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam : Da mihi paululum bibere.
This passage has not yet been translated.
Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi : Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos.
This passage has not yet been translated.
Interrogavique eam, et dixi : Cujus es filia ? Quæ respondit : Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
This passage has not yet been translated.
Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus.
This passage has not yet been translated.
Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi : sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
This passage has not yet been translated.
Responderuntque Laban et Bathuel : A Domino egressus est sermo : non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum.
This passage has not yet been translated.
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
This passage has not yet been translated.
Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere : fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
This passage has not yet been translated.
Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer : Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
This passage has not yet been translated.
Responderuntque fratres ejus et mater : Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
This passage has not yet been translated.
Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam : dimittite me ut pergam ad dominum meum.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt : Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem.
This passage has not yet been translated.
Cumque vocata venisset, sciscitati sunt : Vis ire cum homine isto ? Quæ ait : Vadam.
This passage has not yet been translated.
Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,
This passage has not yet been translated.
imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes : Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
This passage has not yet been translated.
Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum : qui festinus revertebatur ad dominum suum.
This passage has not yet been translated.
Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis : habitabat enim in terra australi :
This passage has not yet been translated.
et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die : cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.
This passage has not yet been translated.
Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
This passage has not yet been translated.
et ait ad puerum : Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis ? Dixitque ei : Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
This passage has not yet been translated.
Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac.
This passage has not yet been translated.
Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem : et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
This passage has not yet been translated.