Genesis · 26
Verses
⋯
Individual passages
1. Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ accide...2. Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed ...3. et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi ...4. Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque poster...5. eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et...6. Mansit itaque Isaac in Geraris.7. Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, re...8. Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prosp...9. Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur ...10. Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire qui...11. Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.12. Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centu...13. Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens...14. habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plu...15. omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo ...16. in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis...17. Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,18. rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abra...19. Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.20. Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaa...21. Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appe...22. Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : ...23. Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,24. ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus A...25. Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, exte...26. Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath ...27. locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odis...28. Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos ...29. ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum a...30. Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum31. surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac p...32. Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de...33. Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est ...34. Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Het...35. quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.
This passage has not yet been translated.
Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
This passage has not yet been translated.
et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
This passage has not yet been translated.
Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,
This passage has not yet been translated.
eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.
This passage has not yet been translated.
Mansit itaque Isaac in Geraris.
This passage has not yet been translated.
Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
This passage has not yet been translated.
Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
This passage has not yet been translated.
Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens :
This passage has not yet been translated.
Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
This passage has not yet been translated.
Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :
This passage has not yet been translated.
habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,
This passage has not yet been translated.
omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :
This passage has not yet been translated.
in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
This passage has not yet been translated.
Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,
This passage has not yet been translated.
rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
This passage has not yet been translated.
Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
This passage has not yet been translated.
Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
This passage has not yet been translated.
Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
This passage has not yet been translated.
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
This passage has not yet been translated.
Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
This passage has not yet been translated.
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
This passage has not yet been translated.
Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.
This passage has not yet been translated.
Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
This passage has not yet been translated.
locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?
This passage has not yet been translated.
Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,
This passage has not yet been translated.
ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
This passage has not yet been translated.
Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum
This passage has not yet been translated.
surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
This passage has not yet been translated.
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.
This passage has not yet been translated.
Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :
This passage has not yet been translated.
quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
This passage has not yet been translated.