Genesis · 27
Verses
⋯
Individual passages
1. Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non ...2. Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.3. Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque...4. fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut come...5. Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussio...6. dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau ...7. Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et bened...8. Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :9. et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam...10. quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.11. Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus ...12. si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me...13. Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tan...14. Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut v...15. Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :16. pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :17. deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.18. Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. ...19. Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut p...20. Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito inv...21. Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem ...22. Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quid...23. Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris e...24. ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.25. At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi,...26. dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.27. Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimento...28. Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam ...29. Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus f...30. Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,31. coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pa...32. Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego su...33. Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest a...34. Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et co...35. Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedic...36. At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : suppl...37. Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratr...38. Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater...39. motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ, et in rore cæ...40. erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : ...41. Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat...42. Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium...43. Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Lab...44. habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,45. et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti i...46. Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias H...Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum.
This passage has not yet been translated.
Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.
This passage has not yet been translated.
Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,
This passage has not yet been translated.
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
This passage has not yet been translated.
dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :
This passage has not yet been translated.
Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :
This passage has not yet been translated.
et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :
This passage has not yet been translated.
quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
This passage has not yet been translated.
Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :
This passage has not yet been translated.
si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
This passage has not yet been translated.
Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
This passage has not yet been translated.
Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
This passage has not yet been translated.
Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :
This passage has not yet been translated.
pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :
This passage has not yet been translated.
deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
This passage has not yet been translated.
Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
This passage has not yet been translated.
Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
This passage has not yet been translated.
Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.
This passage has not yet been translated.
Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
This passage has not yet been translated.
ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.
This passage has not yet been translated.
At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
This passage has not yet been translated.
dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
This passage has not yet been translated.
Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.
This passage has not yet been translated.
Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
This passage has not yet been translated.
Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,
This passage has not yet been translated.
coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
This passage has not yet been translated.
Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
This passage has not yet been translated.
Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?
This passage has not yet been translated.
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.
This passage has not yet been translated.
Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
This passage has not yet been translated.
At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ?
This passage has not yet been translated.
Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
This passage has not yet been translated.
motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,
This passage has not yet been translated.
erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
This passage has not yet been translated.
Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :
This passage has not yet been translated.
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
This passage has not yet been translated.
et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
This passage has not yet been translated.