Genesis · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fe...2. Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradis...3. de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobi...4. Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.5. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperie...6. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et p...7. Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nud...8. Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad ...9. Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?10. Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nud...11. Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi qu...12. Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi d...13. Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ re...14. Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictu...15. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen...16. Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus...17. Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti d...18. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.19. In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram...20. Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset c...21. Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas,...22. et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonu...23. Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaret...24. Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cheru...Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?
This passage has not yet been translated.
Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :
This passage has not yet been translated.
de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.
This passage has not yet been translated.
Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
This passage has not yet been translated.
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.
This passage has not yet been translated.
Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
This passage has not yet been translated.
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
This passage has not yet been translated.
Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?
This passage has not yet been translated.
Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
This passage has not yet been translated.
Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.
This passage has not yet been translated.
Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
This passage has not yet been translated.
Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
This passage has not yet been translated.
Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.
This passage has not yet been translated.
In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.
This passage has not yet been translated.
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.
This passage has not yet been translated.
Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :
This passage has not yet been translated.
et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
This passage has not yet been translated.
Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
This passage has not yet been translated.
Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
This passage has not yet been translated.