Genesis · 37
Verses
⋯
Individual passages
1. Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus pere...2. Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annoru...3. Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod...4. Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis a...5. Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ ...6. Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :7. putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere man...8. Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subj...9. Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi...10. Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pa...11. Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus cons...12. Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur ...13. dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : v...14. Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erg...15. invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.16. At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pasca...17. Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos ...18. Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogit...19. et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :20. venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dice...21. Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eor...22. Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed ...23. Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum t...24. miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.25. Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores ...26. Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occide...27. melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non pollu...28. Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum d...29. Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :30. et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non co...31. Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occider...32. mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus ...33. Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera p...34. Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum m...35. Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem pat...36. Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Phara...Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
This passage has not yet been translated.
Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
This passage has not yet been translated.
Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.
This passage has not yet been translated.
Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
This passage has not yet been translated.
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :
This passage has not yet been translated.
putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
This passage has not yet been translated.
Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
This passage has not yet been translated.
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
This passage has not yet been translated.
Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?
This passage has not yet been translated.
Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
This passage has not yet been translated.
Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
This passage has not yet been translated.
dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
This passage has not yet been translated.
Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :
This passage has not yet been translated.
invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
This passage has not yet been translated.
At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
This passage has not yet been translated.
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :
This passage has not yet been translated.
et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :
This passage has not yet been translated.
venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
This passage has not yet been translated.
Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :
This passage has not yet been translated.
Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
This passage has not yet been translated.
Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :
This passage has not yet been translated.
miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
This passage has not yet been translated.
Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?
This passage has not yet been translated.
melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
This passage has not yet been translated.
Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.
This passage has not yet been translated.
Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :
This passage has not yet been translated.
et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?
This passage has not yet been translated.
Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :
This passage has not yet been translated.
mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.
This passage has not yet been translated.
Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
This passage has not yet been translated.
Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
This passage has not yet been translated.
Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
This passage has not yet been translated.
Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
This passage has not yet been translated.