Genesis · 38
Verses
⋯
Individual passages
1. Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad ...2. Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accept...3. Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.4. Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.5. Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, pare...6. Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.7. Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini :...8. Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratri...9. Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris...10. Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.11. Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo ...12. Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ :...13. Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamna...14. Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et ...15. Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : oper...16. Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nescie...17. dixit : Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente ...18. Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Ann...19. et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta e...20. Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reci...21. interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat ...22. Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et h...23. Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest...24. Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Forn...25. Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De...26. Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradid...27. Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in i...28. Iste egredietur prior.29. Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque muli...30. Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum :...Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.
This passage has not yet been translated.
Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.
This passage has not yet been translated.
Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
This passage has not yet been translated.
Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.
This passage has not yet been translated.
Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.
This passage has not yet been translated.
Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
This passage has not yet been translated.
Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
This passage has not yet been translated.
Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
This passage has not yet been translated.
Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
This passage has not yet been translated.
Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.
This passage has not yet been translated.
Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
This passage has not yet been translated.
Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
This passage has not yet been translated.
Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
This passage has not yet been translated.
Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
This passage has not yet been translated.
Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?
This passage has not yet been translated.
dixit : Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
This passage has not yet been translated.
Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
This passage has not yet been translated.
et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
This passage has not yet been translated.
Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,
This passage has not yet been translated.
interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.
This passage has not yet been translated.
Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
This passage has not yet been translated.
Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.
This passage has not yet been translated.
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.
This passage has not yet been translated.
Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.
This passage has not yet been translated.
Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.
This passage has not yet been translated.
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Iste egredietur prior.
This passage has not yet been translated.
Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.
This passage has not yet been translated.
Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.
This passage has not yet been translated.