Genesis · 39
Verses
⋯
Individual passages
1. Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunu...2. Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens ...3. qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat,...4. Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei ...5. benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multipli...6. nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat au...7. Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Jose...8. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce d...9. nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradid...10. Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat a...11. Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis q...12. et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi m...13. Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,14. vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit...15. et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.16. In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito reve...17. et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut...18. cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et ...19. His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratu...20. tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantu...21. Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gra...22. Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia ...23. Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat c...Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.
This passage has not yet been translated.
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,
This passage has not yet been translated.
qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
This passage has not yet been translated.
Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :
This passage has not yet been translated.
benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :
This passage has not yet been translated.
nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
This passage has not yet been translated.
Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.
This passage has not yet been translated.
Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :
This passage has not yet been translated.
nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?
This passage has not yet been translated.
Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.
This passage has not yet been translated.
Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :
This passage has not yet been translated.
et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
This passage has not yet been translated.
Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
This passage has not yet been translated.
vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,
This passage has not yet been translated.
et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
This passage has not yet been translated.
In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
This passage has not yet been translated.
et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :
This passage has not yet been translated.
cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
This passage has not yet been translated.
His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :
This passage has not yet been translated.
tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
This passage has not yet been translated.
Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
This passage has not yet been translated.
Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.
This passage has not yet been translated.
Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
This passage has not yet been translated.