Genesis · 40
Verses
⋯
Individual passages
1. His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna reg...2. Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alte...3. misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus e...4. At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis...5. Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem con...6. ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,7. sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito fa...8. Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretet...9. Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum : Videbam...10. in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et ...11. calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi...12. Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagi...13. post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te ...14. Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum mise...15. quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in...16. Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ...17. et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos...18. Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tria canistr...19. post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce,...20. Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens gr...21. Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum :22. alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.23. Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblit...His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo.
This passage has not yet been translated.
Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus),
This passage has not yet been translated.
misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.
This passage has not yet been translated.
At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis : aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
This passage has not yet been translated.
Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi :
This passage has not yet been translated.
ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
This passage has not yet been translated.
sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ?
This passage has not yet been translated.
Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.
This passage has not yet been translated.
Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram me vitem,
This passage has not yet been translated.
in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :
This passage has not yet been translated.
calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
This passage has not yet been translated.
Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :
This passage has not yet been translated.
post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
This passage has not yet been translated.
Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :
This passage has not yet been translated.
quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
This passage has not yet been translated.
Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinæ haberem super caput meum :
This passage has not yet been translated.
et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
This passage has not yet been translated.
Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt :
This passage has not yet been translated.
post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
This passage has not yet been translated.
Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
This passage has not yet been translated.
Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum :
This passage has not yet been translated.
alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
This passage has not yet been translated.
Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
This passage has not yet been translated.