Genesis · 41
Verses
⋯
Individual passages
1. Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,2. de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis : et ...3. Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque mac...4. devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum ...5. rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicæ pullu...6. aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur,7. devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao pos...8. et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores ...9. Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor p...10. iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussi...11. ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum.12. Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui nar...13. audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redd...14. Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderu...15. Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi...16. Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.17. Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super rip...18. et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis...19. Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes...20. quæ, devoratis et consumptis prioribus,21. nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squa...22. vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atqu...23. Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula :24. quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus...25. Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est D...26. Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis ...27. Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt po...28. Qui hoc ordine complebuntur :29. ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,30. quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivio...31. et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.32. Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : f...33. Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præf...34. qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam pa...35. qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumen...36. Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Æ...37. Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :38. locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qu...39. Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locut...40. Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus popu...41. Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super un...42. Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vest...43. Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante pr...44. Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imper...45. Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvat...46. (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis ...47. Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactæ s...48. Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.49. Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, ...50. Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos...51. Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me f...52. Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me ...53. Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto,54. cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph : e...55. Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens....56. Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Jose...57. Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et ...Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
This passage has not yet been translated.
de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis : et pascebantur in locis palustribus.
This passage has not yet been translated.
Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus :
This passage has not yet been translated.
devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
This passage has not yet been translated.
rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ :
This passage has not yet been translated.
aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur,
This passage has not yet been translated.
devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
This passage has not yet been translated.
et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
This passage has not yet been translated.
Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum :
This passage has not yet been translated.
iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum :
This passage has not yet been translated.
ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum.
This passage has not yet been translated.
Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,
This passage has not yet been translated.
audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.
This passage has not yet been translated.
Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.
This passage has not yet been translated.
Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime conjicere.
This passage has not yet been translated.
Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
This passage has not yet been translated.
Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,
This passage has not yet been translated.
et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quæ in pastu paludis virecta carpebant.
This passage has not yet been translated.
Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim :
This passage has not yet been translated.
quæ, devoratis et consumptis prioribus,
This passage has not yet been translated.
nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
This passage has not yet been translated.
vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ.
This passage has not yet been translated.
Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula :
This passage has not yet been translated.
quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
This passage has not yet been translated.
Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
This passage has not yet been translated.
Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.
This passage has not yet been translated.
Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis.
This passage has not yet been translated.
Qui hoc ordine complebuntur :
This passage has not yet been translated.
ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,
This passage has not yet been translated.
quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,
This passage has not yet been translated.
et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.
This passage has not yet been translated.
Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti :
This passage has not yet been translated.
qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
This passage has not yet been translated.
qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
This passage has not yet been translated.
Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.
This passage has not yet been translated.
Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :
This passage has not yet been translated.
locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?
This passage has not yet been translated.
Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam.
This passage has not yet been translated.
Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
This passage has not yet been translated.
Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti
This passage has not yet been translated.
(triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
This passage has not yet been translated.
Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.
This passage has not yet been translated.
Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
This passage has not yet been translated.
Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
This passage has not yet been translated.
Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.
This passage has not yet been translated.
Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto,
This passage has not yet been translated.
cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph : et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat.
This passage has not yet been translated.
Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
This passage has not yet been translated.
Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis : nam et illos oppresserat fames.
This passage has not yet been translated.
Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.
This passage has not yet been translated.