Genesis · 43
Verses
⋯
Individual passages
1. Interim fames omnem terram vehementer premebat.2. Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad ...3. Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione ...4. Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus ...5. sin autem non vis, non ibimus : vir enim, ut sæpe diximus, den...6. Dixit eis Israël : In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaret...7. At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostr...8. Judas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficis...9. Ego suscipio puerum : de manu mea require illum : nisi reduxer...10. Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.11. Igitur Israël pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, f...12. Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum : et illam, quam inven...13. sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.14. Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et re...15. Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin :...16. Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensator...17. Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.18. Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retu...19. Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,20. locuti sunt : Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendi...21. quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos...22. Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessari...23. At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester,...24. Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, d...25. Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie :...26. Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei muner...27. At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens :...28. Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc ...29. Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum ute...30. Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre ...31. Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite panes.32. Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægypti...33. sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et mini...34. sumptis partibus quas ab eo acceperant : majorque pars venit B...Interim fames omnem terram vehementer premebat.
This passage has not yet been translated.
Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
This passage has not yet been translated.
Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
This passage has not yet been translated.
Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria :
This passage has not yet been translated.
sin autem non vis, non ibimus : vir enim, ut sæpe diximus, denuntiavit nobis, dicens : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
This passage has not yet been translated.
Dixit eis Israël : In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
This passage has not yet been translated.
At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem : si pater viveret : si haberemus fratrem : et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus : numquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite fratrem vestrum vobiscum ?
This passage has not yet been translated.
Judas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere : ne moriamur nos et parvuli nostri.
This passage has not yet been translated.
Ego suscipio puerum : de manu mea require illum : nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
This passage has not yet been translated.
Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.
This passage has not yet been translated.
Igitur Israël pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis : sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.
This passage has not yet been translated.
Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum : et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit :
This passage has not yet been translated.
sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.
This passage has not yet been translated.
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin : ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
This passage has not yet been translated.
Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph.
This passage has not yet been translated.
Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium : quoniam mecum sunt comesturi meridie.
This passage has not yet been translated.
Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
This passage has not yet been translated.
Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.
This passage has not yet been translated.
Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,
This passage has not yet been translated.
locuti sunt : Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas :
This passage has not yet been translated.
quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus.
This passage has not yet been translated.
Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt : non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
This passage has not yet been translated.
At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris : nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
This passage has not yet been translated.
Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
This passage has not yet been translated.
Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie : audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
This passage has not yet been translated.
Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis : et adoraverunt proni in terram.
This passage has not yet been translated.
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens : Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi ? adhuc vivit ?
This passage has not yet been translated.
Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
This passage has not yet been translated.
Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi ? Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
This passage has not yet been translated.
Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ : et introiens cubiculum flevit.
This passage has not yet been translated.
Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite panes.
This passage has not yet been translated.
Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium)
This passage has not yet been translated.
sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis,
This passage has not yet been translated.
sumptis partibus quas ab eo acceperant : majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
This passage has not yet been translated.