Genesis · 46
Verses
⋯
Individual passages
1. Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum j...2. audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi ...3. Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli tim...4. Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem ...5. Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii...6. et omnia quæ possederat in terra Chanaan : venitque in Ægyptum...7. filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.8. Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Æg...9. Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.10. Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et...11. Filii Levi : Gerson et Caath et Merari.12. Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui su...13. Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron.14. Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel.15. Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia s...16. Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arod...17. Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque so...18. Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et hos genui...19. Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin.20. Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Asen...21. Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et ...22. Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animæ, quatuordecim.23. Filii Dan : Husim.24. Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.25. Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ : et hos gen...26. Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egres...27. Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ du...28. Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occur...29. Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam ...30. Dixitque pater ad Joseph : Jam lætus moriar, quia vidi faciem ...31. At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris ...32. et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum ...33. Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum ?34. respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nos...Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
This passage has not yet been translated.
audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum.
This passage has not yet been translated.
Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
This passage has not yet been translated.
Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
This passage has not yet been translated.
Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,
This passage has not yet been translated.
et omnia quæ possederat in terra Chanaan : venitque in Ægyptum cum omni semine suo,
This passage has not yet been translated.
filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
This passage has not yet been translated.
Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
This passage has not yet been translated.
Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
This passage has not yet been translated.
Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
This passage has not yet been translated.
Filii Levi : Gerson et Caath et Merari.
This passage has not yet been translated.
Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul.
This passage has not yet been translated.
Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron.
This passage has not yet been translated.
Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel.
This passage has not yet been translated.
Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua : omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
This passage has not yet been translated.
Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
This passage has not yet been translated.
Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel.
This passage has not yet been translated.
Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et hos genuit Jacob sedecim animas.
This passage has not yet been translated.
Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin.
This passage has not yet been translated.
Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim.
This passage has not yet been translated.
Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
This passage has not yet been translated.
Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animæ, quatuordecim.
This passage has not yet been translated.
Filii Dan : Husim.
This passage has not yet been translated.
Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
This passage has not yet been translated.
Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ : et hos genuit Jacob : omnes animæ, septem.
This passage has not yet been translated.
Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
This passage has not yet been translated.
Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
This passage has not yet been translated.
Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
This passage has not yet been translated.
Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
This passage has not yet been translated.
Dixitque pater ad Joseph : Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
This passage has not yet been translated.
At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me :
This passage has not yet been translated.
et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum : pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.
This passage has not yet been translated.
Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum ?
This passage has not yet been translated.
respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
This passage has not yet been translated.