Habakkuk · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Onus quod vidit Habacuc propheta.2. Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies ? vociferabor ad te...3. Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre prædam et...4. Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem j...5. Aspicite in gentibus, et videte ; admiramini, et obstupescite ...6. Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, am...7. Horribilis et terribilis est : ex semetipsa judicium et onus e...8. Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis : e...9. Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens ; et congre...10. Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt...11. Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet : hæc est...12. Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et...13. Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquit...14. Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non hab...15. Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congr...16. Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo, quia...17. Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere ...Onus quod vidit Habacuc propheta.
This passage has not yet been translated.
Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies ? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis ?
This passage has not yet been translated.
Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre prædam et injustitiam contra me ? Et factum est judicium, et contradictio potentior.
This passage has not yet been translated.
Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium ; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
This passage has not yet been translated.
Aspicite in gentibus, et videte ; admiramini, et obstupescite : quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
This passage has not yet been translated.
Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.
This passage has not yet been translated.
Horribilis et terribilis est : ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur.
This passage has not yet been translated.
Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis : et diffundentur equites ejus : equites namque ejus de longe venient ; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
This passage has not yet been translated.
Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens ; et congregabit quasi arenam captivitatem.
This passage has not yet been translated.
Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt ; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
This passage has not yet been translated.
Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet : hæc est fortitudo ejus dei sui.
This passage has not yet been translated.
Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur ? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum.
This passage has not yet been translated.
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se ?
This passage has not yet been translated.
Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
This passage has not yet been translated.
Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur, et exsultabit.
This passage has not yet been translated.
Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.
This passage has not yet been translated.
Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.
This passage has not yet been translated.