Habakkuk · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem :...2. Et respondit mihi Dominus, et dixit : Scribe visum, et explana...3. Quia adhuc visus procul ; et apparebit in finem, et non mentie...4. Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetips...5. Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et n...6. Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam...7. Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabunt...8. Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliq...9. Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso ...10. Cogitasti confusionem domui tuæ ; concidisti populos multos, e...11. Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter junctura...12. Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in...13. Numquid non hæc sunt a Domino exercituum ? laborabunt enim pop...14. Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aqu...15. Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut a...16. Repletus es ignominia pro gloria ; bibe tu quoque, et consopir...17. Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterr...18. Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, confl...19. Væ qui dicit ligno : Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Nu...20. Dominus autem in templo sancto suo : sileat a facie ejus omnis terra !Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem : et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.
This passage has not yet been translated.
Et respondit mihi Dominus, et dixit : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
This passage has not yet been translated.
Quia adhuc visus procul ; et apparebit in finem, et non mentietur : si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
This passage has not yet been translated.
Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso ; justus autem in fide sua vivet.
This passage has not yet been translated.
Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur : qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur : et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
This passage has not yet been translated.
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur : Væ ei qui multiplicat non sua ? usquequo et aggravat contra se densum lutum ?
This passage has not yet been translated.
Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis ?
This passage has not yet been translated.
Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea.
This passage has not yet been translated.
Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali !
This passage has not yet been translated.
Cogitasti confusionem domui tuæ ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
This passage has not yet been translated.
Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.
This passage has not yet been translated.
Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate !
This passage has not yet been translated.
Numquid non hæc sunt a Domino exercituum ? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
This passage has not yet been translated.
Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.
This passage has not yet been translated.
Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
This passage has not yet been translated.
Repletus es ignominia pro gloria ; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.
This passage has not yet been translated.
Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
This passage has not yet been translated.
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam ? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
This passage has not yet been translated.
Væ qui dicit ligno : Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit ? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus.
This passage has not yet been translated.
Dominus autem in templo sancto suo : sileat a facie ejus omnis terra !
This passage has not yet been translated.