Hebrews · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Caritas fraternitatis maneat in vobis,2. et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt q...3. Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, ta...4. Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornic...5. Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dix...6. ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo...7. Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum...8. Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.9. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim...10. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabern...11. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta p...12. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem pop...13. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.14. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.15. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fr...16. Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus e...17. Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervig...18. Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habe...19. Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.20. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium,...21. aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens ...22. Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim p...23. Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si ce...24. Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant ...25. Gratia cum omnibus vobis. Amen.Caritas fraternitatis maneat in vobis,
This passage has not yet been translated.
et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
This passage has not yet been translated.
Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
This passage has not yet been translated.
Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
This passage has not yet been translated.
Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :
This passage has not yet been translated.
ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo.
This passage has not yet been translated.
Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
This passage has not yet been translated.
Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.
This passage has not yet been translated.
Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
This passage has not yet been translated.
Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
This passage has not yet been translated.
Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
This passage has not yet been translated.
Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
This passage has not yet been translated.
Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
This passage has not yet been translated.
Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
This passage has not yet been translated.
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
This passage has not yet been translated.
Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.
This passage has not yet been translated.
Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.
This passage has not yet been translated.
Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
This passage has not yet been translated.
Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
This passage has not yet been translated.
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
This passage has not yet been translated.
aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
This passage has not yet been translated.
Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
This passage has not yet been translated.
Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
This passage has not yet been translated.
Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
This passage has not yet been translated.
Gratia cum omnibus vobis. Amen.
This passage has not yet been translated.