Hebrews · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, depone...2. aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui pro...3. Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversu...4. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum ...5. et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquit...6. Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem fi...7. In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus...8. quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt o...9. Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et re...10. Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem...11. Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gau...12. Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,13. et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans q...14. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo vi...15. contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudi...16. Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam es...17. scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictione...18. Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ig...19. et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusave...20. Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit mon...21. Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritu...22. Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jer...23. et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et ju...24. et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem ...25. Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, re...26. Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens :...27. Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translation...28. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per qua...29. Etenim Deus noster ignis consumens est.Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :
This passage has not yet been translated.
aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
This passage has not yet been translated.
Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
This passage has not yet been translated.
Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :
This passage has not yet been translated.
et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.
This passage has not yet been translated.
Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.
This passage has not yet been translated.
In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
This passage has not yet been translated.
quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
This passage has not yet been translated.
Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
This passage has not yet been translated.
Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
This passage has not yet been translated.
Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.
This passage has not yet been translated.
Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
This passage has not yet been translated.
et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
This passage has not yet been translated.
Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :
This passage has not yet been translated.
contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
This passage has not yet been translated.
Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :
This passage has not yet been translated.
scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
This passage has not yet been translated.
Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
This passage has not yet been translated.
et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
This passage has not yet been translated.
Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
This passage has not yet been translated.
Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.
This passage has not yet been translated.
Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
This passage has not yet been translated.
et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
This passage has not yet been translated.
et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
This passage has not yet been translated.
Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.
This passage has not yet been translated.
Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
This passage has not yet been translated.
Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.
This passage has not yet been translated.
Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
This passage has not yet been translated.
Etenim Deus noster ignis consumens est.
This passage has not yet been translated.