Hebrews · 11
Verses
⋯
Individual passages
1. Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non a...2. In hac enim testimonium consecuti sunt senes.3. Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisib...4. Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam t...5. Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non invenieba...6. Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim opor...7. Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, met...8. Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem acceptu...9. Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena,...10. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex...11. Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis ac...12. Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam side...13. Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissio...14. Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.15. Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utiq...16. nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confu...17. Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offe...18. ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :19. arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde e...20. Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.21. Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et a...22. Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus...23. Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibu...24. Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,25. magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati ...26. majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Chr...27. Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisi...28. Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vasta...29. Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod ...30. Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.31. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens explo...32. Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Ge...33. qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti s...34. extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convalueru...35. acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem...36. Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et...37. lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii m...38. quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in ...39. Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,40. Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis con...Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
This passage has not yet been translated.
In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
This passage has not yet been translated.
Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.
This passage has not yet been translated.
Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
This passage has not yet been translated.
Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
This passage has not yet been translated.
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
This passage has not yet been translated.
Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
This passage has not yet been translated.
Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret.
This passage has not yet been translated.
Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.
This passage has not yet been translated.
Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.
This passage has not yet been translated.
Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
This passage has not yet been translated.
Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
This passage has not yet been translated.
Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
This passage has not yet been translated.
Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
This passage has not yet been translated.
Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :
This passage has not yet been translated.
nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.
This passage has not yet been translated.
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :
This passage has not yet been translated.
ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :
This passage has not yet been translated.
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.
This passage has not yet been translated.
Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
This passage has not yet been translated.
Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus.
This passage has not yet been translated.
Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
This passage has not yet been translated.
Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
This passage has not yet been translated.
Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
This passage has not yet been translated.
magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
This passage has not yet been translated.
majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.
This passage has not yet been translated.
Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
This passage has not yet been translated.
Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
This passage has not yet been translated.
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.
This passage has not yet been translated.
Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
This passage has not yet been translated.
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
This passage has not yet been translated.
Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :
This passage has not yet been translated.
qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
This passage has not yet been translated.
extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :
This passage has not yet been translated.
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
This passage has not yet been translated.
Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :
This passage has not yet been translated.
lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :
This passage has not yet been translated.
quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
This passage has not yet been translated.
Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
This passage has not yet been translated.
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
This passage has not yet been translated.