Hebrews · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem r...2. alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra ...3. sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.4. Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.5. Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti ...6. holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.7. Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : ...8. Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomat...9. tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : auf...10. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Je...11. Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et ea...12. hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum s...13. de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.14. Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.15. Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :16. Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos,...17. et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.18. Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.19. Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sa...20. quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id e...21. et sacerdotem magnum super domum Dei :22. accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a...23. teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim...24. et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum...25. non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est q...26. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam verit...27. terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio...28. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus...29. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei...30. Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et it...31. Horrendum est incidere in manus Dei viventis.32. Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnu...33. et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum ...34. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cu...35. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet ...36. Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facien...37. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et ...38. Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non ...39. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fi...Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
This passage has not yet been translated.
alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
This passage has not yet been translated.
sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
This passage has not yet been translated.
Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
This passage has not yet been translated.
Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
This passage has not yet been translated.
holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
This passage has not yet been translated.
Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
This passage has not yet been translated.
Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
This passage has not yet been translated.
tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
This passage has not yet been translated.
In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
This passage has not yet been translated.
Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
This passage has not yet been translated.
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
This passage has not yet been translated.
de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
This passage has not yet been translated.
Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
This passage has not yet been translated.
Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
This passage has not yet been translated.
Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
This passage has not yet been translated.
et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
This passage has not yet been translated.
Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
This passage has not yet been translated.
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
This passage has not yet been translated.
quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
This passage has not yet been translated.
et sacerdotem magnum super domum Dei :
This passage has not yet been translated.
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
This passage has not yet been translated.
teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
This passage has not yet been translated.
et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
This passage has not yet been translated.
non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
This passage has not yet been translated.
Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
This passage has not yet been translated.
terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
This passage has not yet been translated.
Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :
This passage has not yet been translated.
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?
This passage has not yet been translated.
Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.
This passage has not yet been translated.
Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
This passage has not yet been translated.
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :
This passage has not yet been translated.
et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
This passage has not yet been translated.
Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
This passage has not yet been translated.
Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
This passage has not yet been translated.
Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
This passage has not yet been translated.
Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
This passage has not yet been translated.
Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
This passage has not yet been translated.
Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
This passage has not yet been translated.