Isaiah · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicu...2. Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, ...3. Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et re...4. Et erit in die illa : attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo c...5. Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium...6. Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duar...7. In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ...8. et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ; et qu...9. In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut ...10. Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui no...11. in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit ...12. Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis...13. Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpab...14. In tempore vespere, et ecce turbatio ; in matutino, et non sub...Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
This passage has not yet been translated.
Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
This passage has not yet been translated.
Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa : attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
This passage has not yet been translated.
Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget ; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim.
This passage has not yet been translated.
Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
This passage has not yet been translated.
In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;
This passage has not yet been translated.
et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ; et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.
This passage has not yet been translated.
In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ; et eris deserta.
This passage has not yet been translated.
Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata : propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis ;
This passage has not yet been translated.
in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit ; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter.
This passage has not yet been translated.
Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis ; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
This passage has not yet been translated.
Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
This passage has not yet been translated.
In tempore vespere, et ecce turbatio ; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
This passage has not yet been translated.