Isaiah · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Væ terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ,2. qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. It...3. Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum f...4. Quia hæc dicit Dominus ad me : Quiescam et considerabo in loco...5. Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germin...6. Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ ; et æst...7. In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo div...Væ terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ,
This passage has not yet been translated.
qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam ; ad populum terribilem, post quem non est alius ; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus.
This passage has not yet been translated.
Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus ad me : Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
This passage has not yet been translated.
Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit ; et præcidentur ramusculi ejus falcibus, et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
This passage has not yet been translated.
Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
This passage has not yet been translated.
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius ; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus ; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
This passage has not yet been translated.