Isaiah · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingre...2. et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios ; et pugnabit ...3. Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium...4. Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis d...5. Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur.6. Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggeru...7. Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua s...8. Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen ...9. Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia.10. Et erunt irrigua ejus flaccentia : omnes qui faciebant lacunas...11. Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis deder...12. Ubi nunc sunt sapientes tui ? annuntient tibi, et indicent qui...13. Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Memp...14. Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ; et errare ...15. Et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam, incurvant...16. In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et tim...17. Et erit terra Juda Ægypto in pavorem ; omnis qui illius fuerit...18. In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes ...19. In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titul...20. Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Æg...21. Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominu...22. Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam ; et revert...23. In die illa erit via de Ægypto in Assyrios ; et intrabit Assyr...24. In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio ; benedicti...25. cui benedixit Dominus exercituum, dicens : Benedictus populus ...Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus,
This passage has not yet been translated.
et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios ; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
This passage has not yet been translated.
Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo ; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
This passage has not yet been translated.
Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.
This passage has not yet been translated.
Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur.
This passage has not yet been translated.
Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet.
This passage has not yet been translated.
Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit.
This passage has not yet been translated.
Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
This passage has not yet been translated.
Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia.
This passage has not yet been translated.
Et erunt irrigua ejus flaccentia : omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
This passage has not yet been translated.
Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni : Filius sapientium ego, filius regum antiquorum ?
This passage has not yet been translated.
Ubi nunc sunt sapientes tui ? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.
This passage has not yet been translated.
Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos ; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.
This passage has not yet been translated.
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.
This passage has not yet been translated.
Et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem.
This passage has not yet been translated.
In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
This passage has not yet been translated.
Et erit terra Juda Ægypto in pavorem ; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.
This passage has not yet been translated.
In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum : Civitas solis vocabitur una.
This passage has not yet been translated.
In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.
This passage has not yet been translated.
Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.
This passage has not yet been translated.
Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa ; et colent eum in hostiis et in muneribus ; et vota vovebunt Domino, et solvent.
This passage has not yet been translated.
Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam ; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
This passage has not yet been translated.
In die illa erit via de Ægypto in Assyrios ; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur.
This passage has not yet been translated.
In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio ; benedictio in medio terræ
This passage has not yet been translated.
cui benedixit Dominus exercituum, dicens : Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio ; hæreditas autem mea Israël.
This passage has not yet been translated.