Isaiah · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deser...2. Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter ...3. Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me...4. Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me : Babylon dilecta...5. Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : s...6. Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et q...7. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensore...8. Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter...9. Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et d...10. Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum,...11. Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? cust...12. Dixit custos : Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; conv...13. Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.14. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ...15. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a ...16. Quoniam hæc dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in ...17. Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar immin...Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
This passage has not yet been translated.
Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci.
This passage has not yet been translated.
Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
This passage has not yet been translated.
Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
This passage has not yet been translated.
Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.
This passage has not yet been translated.
Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
This passage has not yet been translated.
Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu.
This passage has not yet been translated.
Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
This passage has not yet been translated.
Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.
This passage has not yet been translated.
Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.
This passage has not yet been translated.
Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ?
This passage has not yet been translated.
Dixit custos : Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite.
This passage has not yet been translated.
Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
This passage has not yet been translated.
Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti.
This passage has not yet been translated.
A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.
This passage has not yet been translated.
Quoniam hæc dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
This passage has not yet been translated.
Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.
This passage has not yet been translated.