Isaiah · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti...2. Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti ...3. Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omne...4. Propterea dixi : Recedite a me : amare flebo ; nolite incumber...5. dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domin...6. Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem...7. Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponen...8. Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armame...9. Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt...10. et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad munien...11. Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; ...12. Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et a...13. et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare ariet...14. Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum : Si dim...15. Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Vade, ingredere ad eum qui...16. Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepu...17. Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gall...18. Coronas coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in t...19. Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.20. Et erit in die illa : vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,21. et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et ...22. Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et...23. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium glor...24. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ; vaso...25. In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui ...Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ?
This passage has not yet been translated.
Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
This passage has not yet been translated.
Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ; procul fugerunt.
This passage has not yet been translated.
Propterea dixi : Recedite a me : amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ;
This passage has not yet been translated.
dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.
This passage has not yet been translated.
Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
This passage has not yet been translated.
Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
This passage has not yet been translated.
Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
This passage has not yet been translated.
Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris,
This passage has not yet been translated.
et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.
This passage has not yet been translated.
Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.
This passage has not yet been translated.
Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ;
This passage has not yet been translated.
et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
This passage has not yet been translated.
Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum : Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :
This passage has not yet been translated.
Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.
This passage has not yet been translated.
Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus ; et quasi amictum, sic sublevabit te.
This passage has not yet been translated.
Coronas coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui.
This passage has not yet been translated.
Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa : vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,
This passage has not yet been translated.
et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.
This passage has not yet been translated.
Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat.
This passage has not yet been translated.
Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus.
This passage has not yet been translated.
Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
This passage has not yet been translated.
In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.
This passage has not yet been translated.