Isaiah · 23
Verses
⋯
Individual passages
1. Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde v...2. Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transf...3. In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus : et ...4. Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens : Non...5. Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tiro.6. Transite maria, ululate, qui habitatis in insula !7. Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis...8. Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negoti...9. Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omni...10. Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulu...11. Manum suam extendit super mare ; conturbavit regna. Dominus ma...12. et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinen...13. Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit : Assur fundavit...14. Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.15. Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta ...16. Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : ...17. Et erit post septuaginta annos : visitabit Dominus Tyrum, et r...18. et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domi...Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant : de terra Cethim revelatum est eis.
This passage has not yet been translated.
Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
This passage has not yet been translated.
In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus : et facta est negotiatio gentium.
This passage has not yet been translated.
Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens : Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
This passage has not yet been translated.
Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tiro.
This passage has not yet been translated.
Transite maria, ululate, qui habitatis in insula !
This passage has not yet been translated.
Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
This passage has not yet been translated.
Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ ?
This passage has not yet been translated.
Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.
This passage has not yet been translated.
Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi.
This passage has not yet been translated.
Manum suam extendit super mare ; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus ;
This passage has not yet been translated.
et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis : in Cethim consurgens transfreta : ibi quoque non erit requies tibi.
This passage has not yet been translated.
Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit : Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.
This passage has not yet been translated.
Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :
This passage has not yet been translated.
Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
This passage has not yet been translated.
Et erit post septuaginta annos : visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ ;
This passage has not yet been translated.
et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
This passage has not yet been translated.