Isaiah · 26
Verses
⋯
Individual passages
1. In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda : Urbs for...2. Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.3. Vetus error abiit : servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus.4. Sperastis in Domino in sæculis æternis ; in Domino Deo forti i...5. Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem hum...6. Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.7. Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.8. Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen...9. Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præco...10. Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum...11. Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et conf...12. Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis.13. Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum ...14. Morientes non vivant, gigantes non resurgant : propterea visit...15. Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificat...16. Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris ...17. Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens cla...18. Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salu...19. Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, e...20. Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua s...21. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitat...In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda : Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale.
This passage has not yet been translated.
Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
This passage has not yet been translated.
Vetus error abiit : servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus.
This passage has not yet been translated.
Sperastis in Domino in sæculis æternis ; in Domino Deo forti in perpetuum.
This passage has not yet been translated.
Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit : humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
This passage has not yet been translated.
Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
This passage has not yet been translated.
Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
This passage has not yet been translated.
Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.
This passage has not yet been translated.
Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
This passage has not yet been translated.
Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
This passage has not yet been translated.
Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret.
This passage has not yet been translated.
Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis.
This passage has not yet been translated.
Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui.
This passage has not yet been translated.
Morientes non vivant, gigantes non resurgant : propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
This passage has not yet been translated.
Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es ? elongasti omnes terminos terræ.
This passage has not yet been translated.
Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
This passage has not yet been translated.
Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
This passage has not yet been translated.
Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra ; ideo non ceciderunt habitatores terræ.
This passage has not yet been translated.
Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
This passage has not yet been translated.
Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
This passage has not yet been translated.
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
This passage has not yet been translated.