Isaiah · 30
Verses
⋯
Individual passages
1. Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et...2. qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interr...3. Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia u...4. Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes...5. Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit : ...6. Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæ...7. Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super ...8. Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro dilige...9. Populus enim ad iracundiam provocans est : et filii mendaces, ...10. qui dicunt videntibus : Nolite videre, et aspicientibus : Noli...11. Auferte a me viam ; declinate a me semitam ; cesset a facie no...12. Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis v...13. propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, e...14. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione perv...15. Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël : Si revertamini e...16. et dixistis : Nequaquam, sed ad equos fugiemus : ideo fugietis...17. Mille homines a facie terroris unius ; et a facie terroris qui...18. Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ; et ideo exa...19. Populus enim Sion habitabit in Jerusalem : plorans nequaquam p...20. Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem ; et non ...21. Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis : Hæc est via...22. Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentu...23. Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, ...24. et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commist...25. Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem el...26. et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septemplic...27. Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gr...28. Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad...29. Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et læ...30. Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brach...31. A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.32. Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Domi...33. Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda...Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum ;
This passage has not yet been translated.
qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti !
This passage has not yet been translated.
Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.
This passage has not yet been translated.
Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
This passage has not yet been translated.
Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit : non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.
This passage has not yet been translated.
Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans ; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.
This passage has not yet been translated.
Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum.
This passage has not yet been translated.
Populus enim ad iracundiam provocans est : et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei ;
This passage has not yet been translated.
qui dicunt videntibus : Nolite videre, et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ; loquimini nobis placentia : videte nobis errores.
This passage has not yet been translated.
Auferte a me viam ; declinate a me semitam ; cesset a facie nostra Sanctus Israël.
This passage has not yet been translated.
Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo ;
This passage has not yet been translated.
propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
This passage has not yet been translated.
Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël : Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
This passage has not yet been translated.
et dixistis : Nequaquam, sed ad equos fugiemus : ideo fugietis ; et : Super veloces ascendemus : ideo velociores erunt qui persequentur vos.
This passage has not yet been translated.
Mille homines a facie terroris unius ; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
This passage has not yet been translated.
Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus : beati omnes qui exspectant eum !
This passage has not yet been translated.
Populus enim Sion habitabit in Jerusalem : plorans nequaquam plorabis : miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui : statim ut audierit, respondebit tibi.
This passage has not yet been translated.
Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem ; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
This passage has not yet been translated.
Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis : Hæc est via ; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
This passage has not yet been translated.
Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei.
This passage has not yet been translated.
Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis ; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
This passage has not yet been translated.
et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est.
This passage has not yet been translated.
Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres :
This passage has not yet been translated.
et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit.
This passage has not yet been translated.
Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum ; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.
This passage has not yet been translated.
Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
This passage has not yet been translated.
Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël.
This passage has not yet been translated.
Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis : allidet in turbine, et in lapide grandinis.
This passage has not yet been translated.
A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.
This passage has not yet been translated.
Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis ; et in bellis præcipuis expugnabit eos.
This passage has not yet been translated.
Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
This passage has not yet been translated.