Isaiah · 29
Verses
⋯
Individual passages
1. Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est a...2. Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mih...3. Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra ...4. Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium ...5. Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicu...6. eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in ...7. Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium genti...8. Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit experg...9. Obstupescite et admiramini ; fluctuate et vacillate ; inebriam...10. Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis ; claudet oculo...11. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum...12. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei : Lege ; et...13. Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, ...14. ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miracul...15. Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium...16. Perversa est hæc vestra cogitatio ; quasi si lutum contra figu...17. Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carme...18. Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et ca...19. Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in San...20. quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et su...21. qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta ...22. Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abr...23. sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui ...24. et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum : solemnitates evolutæ sunt.
This passage has not yet been translated.
Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel.
This passage has not yet been translated.
Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.
This passage has not yet been translated.
Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum ; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
This passage has not yet been translated.
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt ;
This passage has not yet been translated.
eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.
This passage has not yet been translated.
Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam.
This passage has not yet been translated.
Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est : sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion.
This passage has not yet been translated.
Obstupescite et admiramini ; fluctuate et vacillate ; inebriamini, et non a vino ; movemini, et non ab ebrietate.
This passage has not yet been translated.
Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis ; claudet oculos vestros : prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
This passage has not yet been translated.
Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent : Lege istum : et respondebit : Non possum, signatus est enim.
This passage has not yet been translated.
Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei : Lege ; et respondebit : Nescio litteras.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
This passage has not yet been translated.
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.
This passage has not yet been translated.
Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium ; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos ? et quis novit nos ?
This passage has not yet been translated.
Perversa est hæc vestra cogitatio ; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo : Non fecisti me ; et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.
This passage has not yet been translated.
Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur ?
This passage has not yet been translated.
Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.
This passage has not yet been translated.
Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt ;
This passage has not yet been translated.
quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
This passage has not yet been translated.
qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo.
This passage has not yet been translated.
Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham : Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet ;
This passage has not yet been translated.
sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt ;
This passage has not yet been translated.
et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.
This passage has not yet been translated.