Isaiah · 40
Verses
⋯
Individual passages
1. Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.2. Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa ...3. Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite i...4. Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur...5. et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter qu...6. Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnu...7. Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini su...8. exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini no...9. Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalt...10. ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus domi...11. Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit ag...12. Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit ? qui...13. Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit...14. cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semit...15. Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ rep...16. Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non...17. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihil...18. Cui ergo similem fecisti Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?19. Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit...20. Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit qu...21. Numquid non scitis ? numquid non audistis ? numquid non annunt...22. Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi lo...23. qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ v...24. Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in ter...25. Et cui assimilastis me, et adæquastis ? dicit Sanctus.26. Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc ...27. Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via m...28. Numquid nescis, aut non audisti ? Deus sempiternus Dominus, qu...29. Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et r...30. Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;31. qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pe...Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
This passage has not yet been translated.
Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
This passage has not yet been translated.
Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
This passage has not yet been translated.
Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
This passage has not yet been translated.
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
This passage has not yet been translated.
Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
This passage has not yet been translated.
Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus :
This passage has not yet been translated.
exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
This passage has not yet been translated.
Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :
This passage has not yet been translated.
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
This passage has not yet been translated.
Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.
This passage has not yet been translated.
Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit ? quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes, et colles in statera ?
This passage has not yet been translated.
Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?
This passage has not yet been translated.
cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi ?
This passage has not yet been translated.
Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
This passage has not yet been translated.
Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
This passage has not yet been translated.
Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
This passage has not yet been translated.
Cui ergo similem fecisti Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?
This passage has not yet been translated.
Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ?
This passage has not yet been translated.
Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
This passage has not yet been translated.
Numquid non scitis ? numquid non audistis ? numquid non annuntiatum est vobis ab initio ? numquid non intellexistis fundamenta terræ ?
This passage has not yet been translated.
Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
This passage has not yet been translated.
qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.
This passage has not yet been translated.
Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
This passage has not yet been translated.
Et cui assimilastis me, et adæquastis ? dicit Sanctus.
This passage has not yet been translated.
Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc : qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
This passage has not yet been translated.
Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit ?
This passage has not yet been translated.
Numquid nescis, aut non audisti ? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ : non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
This passage has not yet been translated.
Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
This passage has not yet been translated.
Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;
This passage has not yet been translated.
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ : current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
This passage has not yet been translated.