Isaiah · 42
Verses
⋯
Individual passages
1. Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sib...2. Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.3. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extingue...4. Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judi...5. Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos ; firma...6. Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, e...7. ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum...8. Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo...9. Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio : ...10. Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qu...11. Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Ce...12. Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.13. Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabi...14. Tacui semper, silui, patiens fui : sicut parturiens loquar ; d...15. Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsicca...16. Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignor...17. Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidun...18. Surdi, audite, et cæci, intuemini ad videndum.19. Quis cæcus, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios...20. Qui vides multa, nonne custodies ? qui apertas habes aures, no...21. Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem,...22. Ipse autem populus direptus, et vastatus ; laqueus juvenum omn...23. Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura ?24. Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus ? nonne...25. Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellu...Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea : dedi spiritum meum super eum : judicium gentibus proferet.
This passage has not yet been translated.
Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
This passage has not yet been translated.
Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet : in veritate educet judicium.
This passage has not yet been translated.
Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium ; et legem ejus insulæ exspectabunt.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos ; firmans terram, et quæ germinant ex ea ; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam :
This passage has not yet been translated.
Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te : et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium,
This passage has not yet been translated.
ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
This passage has not yet been translated.
Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
This passage has not yet been translated.
Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio : antequam oriantur, audita vobis faciam.
This passage has not yet been translated.
Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus ; insulæ, et habitatores earum.
This passage has not yet been translated.
Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar : laudate, habitatores petræ ; de vertice montium clamabunt.
This passage has not yet been translated.
Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
This passage has not yet been translated.
Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum ; vociferabitur, et clamabit : super inimicos suos confortabitur.
This passage has not yet been translated.
Tacui semper, silui, patiens fui : sicut parturiens loquar ; dissipabo, et absorbebo simul.
This passage has not yet been translated.
Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo ; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
This passage has not yet been translated.
Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta ; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos.
This passage has not yet been translated.
Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidunt in sculptili ; qui dicunt conflatili : Vos dii nostri.
This passage has not yet been translated.
Surdi, audite, et cæci, intuemini ad videndum.
This passage has not yet been translated.
Quis cæcus, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? quis cæcus, nisi qui venundatus est ? et quis cæcus, nisi servus Domini ?
This passage has not yet been translated.
Qui vides multa, nonne custodies ? qui apertas habes aures, nonne audies ?
This passage has not yet been translated.
Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem populus direptus, et vastatus ; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt ; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ; in direptionem, nec est qui dicat : Redde.
This passage has not yet been translated.
Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura ?
This passage has not yet been translated.
Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus ? nonne Dominus ipse, cui peccavimus ? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.
This passage has not yet been translated.
Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum ; et combussit eum in circuitu, et non cognovit ; et succendit eum, et non intellexit.
This passage has not yet been translated.