Isaiah · 43
Verses
⋯
Individual passages
1. Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Isr...2. Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient t...3. Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, ded...4. Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego...5. Noli timere, quia ego tecum sum ; ab oriente adducam semen tuu...6. Dicam aquiloni : Da ; et austro : Noli prohibere : affer filio...7. Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, f...8. Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ; surdum, et aure...9. Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Q...10. Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi : ut ...11. Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.12. Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobi...13. Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Opera...14. Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël : Propter ...15. Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester.16. Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrent...17. qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum : simul obdor...18. Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.19. Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea :...20. Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones : quia d...21. Populum istum formavi mihi : laudem meam narrabit.22. Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israël.23. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis no...24. Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum no...25. Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, e...26. Reduc me in memoriam, et judicemur simul : narra si quid habes...27. Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sun...28. et contaminavi principes sanctos ; dedi ad internecionem Jacob...Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël : Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo : meus es tu.
This passage has not yet been translated.
Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te ; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
This passage has not yet been translated.
Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te.
This passage has not yet been translated.
Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.
This passage has not yet been translated.
Noli timere, quia ego tecum sum ; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
This passage has not yet been translated.
Dicam aquiloni : Da ; et austro : Noli prohibere : affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
This passage has not yet been translated.
Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
This passage has not yet been translated.
Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ; surdum, et aures ei sunt.
This passage has not yet been translated.
Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet ? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant : Vere.
This passage has not yet been translated.
Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi : ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
This passage has not yet been translated.
Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
This passage has not yet been translated.
Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus : vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
This passage has not yet been translated.
Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud ?
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël : Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes.
This passage has not yet been translated.
Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ;
This passage has not yet been translated.
qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum : simul obdormierunt, nec resurgent ; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
This passage has not yet been translated.
Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea : ponam in deserto viam, et in invio flumina.
This passage has not yet been translated.
Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones : quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
This passage has not yet been translated.
Populum istum formavi mihi : laudem meam narrabit.
This passage has not yet been translated.
Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israël.
This passage has not yet been translated.
Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me ; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure.
This passage has not yet been translated.
Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me : verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ; præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
This passage has not yet been translated.
Reduc me in memoriam, et judicemur simul : narra si quid habes ut justificeris.
This passage has not yet been translated.
Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me :
This passage has not yet been translated.
et contaminavi principes sanctos ; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.
This passage has not yet been translated.