Isaiah · 44
Verses
⋯
Individual passages
1. Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi.2. Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator t...3. Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam ;...4. et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præterfluentes aquas.5. Iste dicet : Domini ego sum ; et ille vocabit in nomine Jacob ...6. Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exer...7. Quis similis mei ? vocet, et annuntiet : et ordinem exponat mi...8. Nolite timere, neque conturbemini : ex tunc audire te feci, et...9. Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proder...10. Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile ?11. Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex ho...12. Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis for...13. Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, ...14. succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ...15. et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactu...16. Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit ; ...17. reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur an...18. Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant ...19. Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt,...20. Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non lib...21. Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. For...22. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua...23. Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate,...24. Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero :...25. irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens ...26. suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum comp...27. qui dico profundo : Desolare, et flumina tua arefaciam ;28. qui dico Cyro : Pastor meus es, et omnem voluntatem meam compl...Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus : Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
This passage has not yet been translated.
Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam ; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam :
This passage has not yet been translated.
et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præterfluentes aquas.
This passage has not yet been translated.
Iste dicet : Domini ego sum ; et ille vocabit in nomine Jacob ; et hic scribet manu sua : Domino, et in nomine Israël assimilabitur.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum : Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus.
This passage has not yet been translated.
Quis similis mei ? vocet, et annuntiet : et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
This passage has not yet been translated.
Nolite timere, neque conturbemini : ex tunc audire te feci, et annuntiavi ; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim ?
This passage has not yet been translated.
Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
This passage has not yet been translated.
Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile ?
This passage has not yet been translated.
Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
This passage has not yet been translated.
Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.
This passage has not yet been translated.
Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo ;
This passage has not yet been translated.
succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus ; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :
This passage has not yet been translated.
et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
This passage has not yet been translated.
Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit ; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit : Vah ! calefactus sum, vidi focum ;
This passage has not yet been translated.
reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens : Libera me, quia deus meus es tu !
This passage has not yet been translated.
Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
This passage has not yet been translated.
Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam ? ante truncum ligni procidam ?
This passage has not yet been translated.
Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam : neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.
This passage has not yet been translated.
Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te ; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.
This passage has not yet been translated.
Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua : revertere ad me, quoniam redemi te.
This passage has not yet been translated.
Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate, extrema terræ ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero : Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum ;
This passage has not yet been translated.
irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens ; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens ;
This passage has not yet been translated.
suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens ; qui dico Jerusalem : Habitaberis, et civitatibus Juda : Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo ;
This passage has not yet been translated.
qui dico profundo : Desolare, et flumina tua arefaciam ;
This passage has not yet been translated.
qui dico Cyro : Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis ; qui dico Jerusalem : Ædificaberis, et templo : Fundaberis.
This passage has not yet been translated.