Isaiah · 53
Verses
⋯
Individual passages
1. Quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?2. Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra ...3. despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem i...4. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse por...5. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attrit...6. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam decli...7. Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut o...8. De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus qui...9. Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo qu...10. Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pr...11. Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In s...12. Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo...Quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?
This passage has not yet been translated.
Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum :
This passage has not yet been translated.
despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
This passage has not yet been translated.
Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra : disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus.
This passage has not yet been translated.
Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit : et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
This passage has not yet been translated.
Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
This passage has not yet been translated.
De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit ? quia abscissus est de terra viventium : propter scelus populi mei percussi eum.
This passage has not yet been translated.
Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.
This passage has not yet been translated.
Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
This passage has not yet been translated.
Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
This passage has not yet been translated.
Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.
This passage has not yet been translated.