Isaiah · 54
Verses
⋯
Individual passages
1. Lauda, sterilis, quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ...2. Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum ext...3. Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes ...4. Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces ; non enim ...5. Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ej...6. Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dom...7. Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis...8. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; ...9. Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aq...10. Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericor...11. Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce...12. et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides ...13. universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis f...14. Et in justitia fundaberis : recede procul a calumnia, quia non...15. Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adj...16. Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferent...17. Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem li...Lauda, sterilis, quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas : quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende : ne parcas : longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
This passage has not yet been translated.
Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit.
This passage has not yet been translated.
Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces ; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
This passage has not yet been translated.
Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël : Deus omnis terræ vocabitur.
This passage has not yet been translated.
Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
This passage has not yet been translated.
Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
This passage has not yet been translated.
In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
This passage has not yet been translated.
Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
This passage has not yet been translated.
Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
This passage has not yet been translated.
Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris :
This passage has not yet been translated.
et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;
This passage has not yet been translated.
universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
This passage has not yet been translated.
Et in justitia fundaberis : recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
This passage has not yet been translated.
Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
This passage has not yet been translated.
Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.