Isaiah · 55
Verses
⋯
Individual passages
1. Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum,...2. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum n...3. Inclinate aurem vestram, et venite ad me ; audite, et vivet an...4. Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.5. Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cogno...6. Quærite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est.7. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas...8. Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestr...9. Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ ...10. Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non ...11. sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertet...12. Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et...13. Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus ; et...Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
This passage has not yet been translated.
Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
This passage has not yet been translated.
Inclinate aurem vestram, et venite ad me ; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
This passage has not yet been translated.
Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.
This passage has not yet been translated.
Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
This passage has not yet been translated.
Quærite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est.
This passage has not yet been translated.
Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
This passage has not yet been translated.
Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
This passage has not yet been translated.
Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti :
This passage has not yet been translated.
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
This passage has not yet been translated.
Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
This passage has not yet been translated.
Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus ; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.
This passage has not yet been translated.