Isaiah · 57
Verses
⋯
Individual passages
1. Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri ...2. Veniat pax ; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.3. Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et ...4. Super quem lusistis ? super quem dilatastis os, et ejecistis l...5. qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolant...6. In partibus torrentis pars tua ; hæc est sors tua : et ipsis e...7. Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et ill...8. Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia...9. Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Mi...10. In multitudine viæ tuæ laborasti ; non dixisti : Quiescam. Vit...11. Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es rec...12. Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.13. Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos aufer...14. Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita, au...15. Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et...16. Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar...17. Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum....18. Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi cons...19. Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui ...20. Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et ...21. Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat : a facie enim malitiæ collectus est justus.
This passage has not yet been translated.
Veniat pax ; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
This passage has not yet been translated.
Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ.
This passage has not yet been translated.
Super quem lusistis ? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
This passage has not yet been translated.
qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras ?
This passage has not yet been translated.
In partibus torrentis pars tua ; hæc est sors tua : et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor ?
This passage has not yet been translated.
Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
This passage has not yet been translated.
Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus ; dilexisti stratum eorum manu aperta.
This passage has not yet been translated.
Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
This passage has not yet been translated.
In multitudine viæ tuæ laborasti ; non dixisti : Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti ; propterea non rogasti.
This passage has not yet been translated.
Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo ? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
This passage has not yet been translated.
Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
This passage has not yet been translated.
Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura.
Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
This passage has not yet been translated.
Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus : in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
This passage has not yet been translated.
Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
This passage has not yet been translated.
Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui.
This passage has not yet been translated.
Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.
This passage has not yet been translated.
Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
This passage has not yet been translated.
Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
This passage has not yet been translated.
Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.