Judges · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingre...2. Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos int...3. Dormivit autem Samson usque ad medium noctem : et inde consurg...4. Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et voc...5. Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt : ...6. Locuta est ergo Dalila ad Samson : Dic mihi, obsecro, in quo s...7. Cui respondit Samson : Si septem nerviceis funibus necdum sicc...8. Attuleruntque ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes, ut d...9. latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectan...10. Dixitque ad eum Dalila : Ecce illusisti mihi, et falsum locutu...11. Cui ille respondit : Si ligatus fuero novis funibus, qui numqu...12. Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit : Philisthiim sup...13. Dixitque Dalila rursum ad eum : Usquequo decipis me, et falsum...14. Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum : Philisthiim super te,...15. Dixitque ad eum Dalila : Quomodo dicis quod amas me, cum animu...16. Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret,...17. Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam : Ferrum numquam asc...18. Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misi...19. At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo recl...20. Dixitque : Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurge...21. Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos e...22. Jamque capilli ejus renasci cœperunt.23. Et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent ...24. Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque diceba...25. Lætantesque per convivia, sumptis jam epulis, præceperunt ut v...26. Qui dixit puero regenti gressus suos : Dimitte me, ut tangam c...27. Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes...28. At ille invocato Domino ait : Domine Deus, memento mei, et red...29. Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alter...30. ait : Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortite...31. Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt...Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus : et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.
This passage has not yet been translated.
Dormivit autem Samson usque ad medium noctem : et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
This passage has not yet been translated.
Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.
This passage has not yet been translated.
Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt : Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus, et vinctum affligere : quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
This passage has not yet been translated.
Locuta est ergo Dalila ad Samson : Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas ?
This passage has not yet been translated.
Cui respondit Samson : Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.
This passage has not yet been translated.
Attuleruntque ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes, ut dixerat : quibus vinxit eum,
This passage has not yet been translated.
latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus : clamavitque ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit : et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eum Dalila : Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es : saltem nunc indica mihi quo ligari debeas.
This passage has not yet been translated.
Cui ille respondit : Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.
This passage has not yet been translated.
Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit : Philisthiim super te, Samson : in cubiculo insidiis præparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dalila rursum ad eum : Usquequo decipis me, et falsum loqueris ? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson : Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero.
This passage has not yet been translated.
Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eum Dalila : Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum ? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.
This passage has not yet been translated.
Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.
This passage has not yet been translated.
Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam : Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ : si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
This passage has not yet been translated.
Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit : Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.
This passage has not yet been translated.
At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere : statim enim ab eo fortitudo discessit.
This passage has not yet been translated.
Dixitque : Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo : Egrediar sicut ante feci, et me excutiam : nesciens quod recessisset ab eo Dominus.
This passage has not yet been translated.
Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.
This passage has not yet been translated.
Jamque capilli ejus renasci cœperunt.
This passage has not yet been translated.
Et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes : Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
This passage has not yet been translated.
Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat : Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos.
This passage has not yet been translated.
Lætantesque per convivia, sumptis jam epulis, præceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.
This passage has not yet been translated.
Qui dixit puero regenti gressus suos : Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam.
This passage has not yet been translated.
Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.
This passage has not yet been translated.
At ille invocato Domino ait : Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
This passage has not yet been translated.
Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram læva tenens,
This passage has not yet been translated.
ait : Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat : multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.
This passage has not yet been translated.
Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue : judicavitque Israël viginti annis.
This passage has not yet been translated.