Judges · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,2. qui dixit matri suæ : Mille et centum argenteos, quos separave...3. Reddidit ergo eos matri suæ, quæ dixerat ei : Consecravi et vo...4. Reddidit igitur eos matri suæ : quæ tulit ducentos argenteos, ...5. Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et th...6. In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod s...7. Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ...8. Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumqu...9. interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit : Levita s...10. Dixitque Michas : Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdo...11. Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis.12. Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se :13. Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici ...Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,
This passage has not yet been translated.
qui dixit matri suæ : Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit : Benedictus filius meus Domino.
This passage has not yet been translated.
Reddidit ergo eos matri suæ, quæ dixerat ei : Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile : et nunc trado illud tibi.
This passage has not yet been translated.
Reddidit igitur eos matri suæ : quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michæ.
This passage has not yet been translated.
Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola : implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.
This passage has not yet been translated.
In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
This passage has not yet been translated.
Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus : eratque ipse Levites, et habitabat ibi.
This passage has not yet been translated.
Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ,
This passage has not yet been translated.
interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit : Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Michas : Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos : daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria.
This passage has not yet been translated.
Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis.
This passage has not yet been translated.
Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se :
This passage has not yet been translated.
Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
This passage has not yet been translated.