Judges · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærebat...2. Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros f...3. et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ, utentesque illius di...4. Qui respondit eis : Hæc et hæc præstitit mihi Michas, et me me...5. Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an...6. Qui respondit eis : Ite in pace : Dominus respicit viam vestra...7. Euntes igitur quinque viri venerunt Lais : videruntque populum...8. Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egisse...9. Surgite, ascendamus ad eos : vidimus enim terram valde opulent...10. Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis...11. Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Es...12. ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ : qui locus ex e...13. Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michæ,14. dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad consideranda...15. Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis...16. Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium.17. At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et eph...18. Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, at...19. Cui responderunt : Tace et pone digitum super os tuum : veniqu...20. Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod,...21. Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jument...22. et jam a domo Michæ essent procul, viri qui habitabant in ædib...23. et post tergum clamare cœperunt. Qui cum respexissent, dixerun...24. Qui respondit : Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerd...25. Dixeruntque ei filii Dan : Cave ne ultra loquaris ad nos, et v...26. Et sic cœpto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod for...27. Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus ...28. nullo penitus ferente præsidium, eo quod procul habitarent a S...29. vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem ...30. Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii M...31. Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus De...In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea : usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
This passage has not yet been translated.
Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent : dixeruntque eis : Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi :
This passage has not yet been translated.
et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum : Quis te huc adducit ? quid hic agis ? quam ob causam huc venire voluisti ?
This passage has not yet been translated.
Qui respondit eis : Hæc et hæc præstitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos.
This passage has not yet been translated.
Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.
This passage has not yet been translated.
Qui respondit eis : Ite in pace : Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis.
This passage has not yet been translated.
Euntes igitur quinque viri venerunt Lais : videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
This passage has not yet been translated.
Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt :
This passage has not yet been translated.
Surgite, ascendamus ad eos : vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare : eamus, et possideamus eam : nullus erit labor.
This passage has not yet been translated.
Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra.
This passage has not yet been translated.
Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis,
This passage has not yet been translated.
ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ : qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
This passage has not yet been translated.
Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michæ,
This passage has not yet been translated.
dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis : Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile : videte quid vobis placeat.
This passage has not yet been translated.
Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitæ, qui erat in domo Michæ : salutaveruntque eum verbis pacificis.
This passage has not yet been translated.
Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium.
This passage has not yet been translated.
At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
This passage has not yet been translated.
Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos : Quid facitis ?
This passage has not yet been translated.
Cui responderunt : Tace et pone digitum super os tuum : venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël ?
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis.
This passage has not yet been translated.
Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum,
This passage has not yet been translated.
et jam a domo Michæ essent procul, viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt,
This passage has not yet been translated.
et post tergum clamare cœperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham : Quid tibi vis ? cur clamas ?
This passage has not yet been translated.
Qui respondit : Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quæ habeo, et dicitis : Quid tibi est ?
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque ei filii Dan : Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.
This passage has not yet been translated.
Et sic cœpto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam.
This passage has not yet been translated.
Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus : veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii : urbemque incendio tradiderunt,
This passage has not yet been translated.
nullo penitus ferente præsidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob : quam rursum exstruentes habitaverunt in ea,
This passage has not yet been translated.
vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israël, quæ prius Lais dicebatur.
This passage has not yet been translated.
Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ.
This passage has not yet been translated.
Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël.
This passage has not yet been translated.