Judges · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui...2. quæ reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethle...3. Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque bla...4. et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri trib...5. Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit : quem...6. Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater p...7. At ille consurgens, cœpit velle proficisci. Et nihilominus obn...8. Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum : Oro...9. Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cu...10. Noluit gener acquiescere sermonibus ejus : sed statim perrexit...11. Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem : dixitq...12. Cui respondit dominus : Non ingrediar oppidum gentis alienæ, q...13. et cum illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama.14. Transierunt ergo Jebus, et cœptum carpebant iter, occubuitque ...15. diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, se...16. Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere su...17. Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinuli...18. Qui respondit ei : Profecti sumus de Bethlehem Juda, et pergim...19. habentes paleas et fœnum in asinorum pabulum, et panem ac vinu...20. Cui respondit senex : Pax tecum sit, ego præbebo omnia quæ nec...21. Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit : a...22. Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu refic...23. Egressusque est ad eos senex, et ait : Nolite, fratres, nolite...24. Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam : educam e...25. Nolebant acquiescere sermonibus illius : quod cernens homo, ed...26. At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi m...27. Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut cœptam expler...28. Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur : Surge, et ambulem...29. Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris ...30. Quod cum vidissent singuli, conclamabant : Numquam res talis f...Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda :
This passage has not yet been translated.
quæ reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quatuor mensibus.
This passage has not yet been translated.
Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos : quæ suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, eumque vidisset, occurrit ei lætus,
This passage has not yet been translated.
et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter.
This passage has not yet been translated.
Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit : quem tenuit socer, et ait ad eum : Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris.
This passage has not yet been translated.
Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puellæ ad generum suum : Quæso te ut hodie hic maneas, pariterque lætemur.
This passage has not yet been translated.
At ille consurgens, cœpit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere.
This passage has not yet been translated.
Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum : Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul.
This passage has not yet been translated.
Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer : Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum : mane apud me etiam hodie, et duc lætum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.
This passage has not yet been translated.
Noluit gener acquiescere sermonibus ejus : sed statim perrexit, et venit contra Jebus, quæ altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam.
This passage has not yet been translated.
Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem : dixitque puer ad dominum suum : Veni, obsecro : declinemus ad urbem Jebusæorum, et maneamus in ea.
This passage has not yet been translated.
Cui respondit dominus : Non ingrediar oppidum gentis alienæ, quæ non est de filiis Israël : sed transibo usque Gabaa,
This passage has not yet been translated.
et cum illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama.
This passage has not yet been translated.
Transierunt ergo Jebus, et cœptum carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, quæ est in tribu Benjamin :
This passage has not yet been translated.
diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio.
This passage has not yet been translated.
Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa : homines autem regionis illius erant filii Jemini.
This passage has not yet been translated.
Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis, et dixit ad eum : Unde venis ? et quo vadis ?
This passage has not yet been translated.
Qui respondit ei : Profecti sumus de Bethlehem Juda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus in Bethlehem : et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere,
This passage has not yet been translated.
habentes paleas et fœnum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus, et pueri qui mecum est : nulla re indigemus nisi hospitio.
This passage has not yet been translated.
Cui respondit senex : Pax tecum sit, ego præbebo omnia quæ necessaria sunt : tantum, quæso, ne in platea maneas.
This passage has not yet been translated.
Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit : ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.
This passage has not yet been translated.
Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes : Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.
This passage has not yet been translated.
Egressusque est ad eos senex, et ait : Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum : et cessate ab hac stultitia.
This passage has not yet been translated.
Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam : educam eas ad vos, ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis : tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum.
This passage has not yet been translated.
Nolebant acquiescere sermonibus illius : quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam : qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane.
This passage has not yet been translated.
At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit.
This passage has not yet been translated.
Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut cœptam expleret viam : et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus.
This passage has not yet been translated.
Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur : Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam.
This passage has not yet been translated.
Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frustra concidens, misit in omnes terminos Israël.
This passage has not yet been translated.
Quod cum vidissent singuli, conclamabant : Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus : ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.
This passage has not yet been translated.