Judges · 20

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Omnesque anguli populorum, et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

(Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Israël in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset,

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

respondit : Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti :

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ : quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Israël.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Adestis, omnes filii Israël : decernite quid facere debeatis.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit : Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum :

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

sed hoc contra Gabaa in commune faciamus.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Convenitque universus Israël ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent : Cur tantum nefas in vobis repertum est ?

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum :

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

sed ex cunctis urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, præter habitatores Gabaa,

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra præliantes : et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Virorum quoque Israël, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo : consulueruntque Deum, atque dixerunt : Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin ? Quibus respondit Dominus : Judas sit dux vester.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa :

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare cœperunt.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt :

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent : Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non ? Quibus ille respondit : Ascendite ad eos, et inite certamen.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Cumque filii Israël altera die contra filios Benjamin ad prælium processissent,

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa : et occurrentes eis tanta in illos cæde bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino : jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca fœderis Dei,

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt : Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere ? Quibus ait Dominus : Ascendite : cras enim tradam eos in manus vestras.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa :

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

et tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros :

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire cœperunt,

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israël, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin : et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

Filii autem Benjamin cum se inferiores esse vidissent, cœperunt fugere. Quod cernentes filii Israël, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad præparatas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant.

English

This passage has not yet been translated.

37
Latin

Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Benjamin terga cædentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii.

English

This passage has not yet been translated.

38
Latin

Signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent : ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.

English

This passage has not yet been translated.

39
Latin

Quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, cæsis de exercitu eorum triginta viris),

English

This passage has not yet been translated.

40
Latin

et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere : Benjamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri :

English

This passage has not yet been translated.

41
Latin

qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt,

English

This passage has not yet been translated.

42
Latin

et ad viam deserti ire cœperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus : sed et hi qui urbem succenderant, occurrerunt eis.

English

This passage has not yet been translated.

43
Latin

Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa.

English

This passage has not yet been translated.

44
Latin

Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores.

English

This passage has not yet been translated.

45
Latin

Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem : et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia.

English

This passage has not yet been translated.

46
Latin

Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi.

English

This passage has not yet been translated.

47
Latin

Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri : sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor.

English

This passage has not yet been translated.

48
Latin

Regressi autem filii Israël, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit.

English

This passage has not yet been translated.