Judges · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt : Nullus...2. Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus s...3. Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo,...4. Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare : ...5. Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Isr...6. Ductique pœnitentia filii Israël super fratre suo Benjamin, cœ...7. unde uxores accipient ? omnes enim in commune juravimus, non d...8. Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Israël, qui ...9. (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi reper...10. Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperu...11. Et hoc erit quod observare debebitis : omne generis masculini,...12. Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nes...13. Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Rem...14. Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datæ sunt eis u...15. Universusque Israël valde doluit, et egit pœnitentiam super in...16. Dixeruntque majores natu : Quid faciemus reliquis, qui non acc...17. et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una...18. Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti jurament...19. Ceperuntque consilium, atque dixerunt : Ecce solemnitas Domini...20. Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt : Ite, et latit...21. Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more proced...22. Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos quer...23. Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum : et juxta...24. Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tab...Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt : Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem.
This passage has not yet been translated.
Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis ?
This passage has not yet been translated.
Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare : obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt :
This passage has not yet been translated.
Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël ? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
This passage has not yet been translated.
Ductique pœnitentia filii Israël super fratre suo Benjamin, cœperunt dicere : Ablata est tribus una de Israël :
This passage has not yet been translated.
unde uxores accipient ? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras.
This passage has not yet been translated.
Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha ? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse.
This passage has not yet been translated.
(Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
This passage has not yet been translated.
Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis : Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
This passage has not yet been translated.
Et hoc erit quod observare debebitis : omne generis masculini, et mulieres quæ cognoverunt viros, interficite ; virgines autem reservate.
This passage has not yet been translated.
Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum : et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
This passage has not yet been translated.
Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et præceperunt eis, ut eos susciperent in pace.
This passage has not yet been translated.
Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad : alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
This passage has not yet been translated.
Universusque Israël valde doluit, et egit pœnitentiam super interfectione unius tribus ex Israël.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque majores natu : Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores ? omnes in Benjamin feminæ conciderunt,
This passage has not yet been translated.
et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël.
This passage has not yet been translated.
Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus : Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin.
This passage has not yet been translated.
Ceperuntque consilium, atque dixerunt : Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.
This passage has not yet been translated.
Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt : Ite, et latitate in vineis.
This passage has not yet been translated.
Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
This passage has not yet been translated.
Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint atque jurgari, dicemus eis : Miseremini eorum : non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum : sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum : et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros, uxores singulas : abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes, et habitantes in eis.
This passage has not yet been translated.
Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israël : sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
This passage has not yet been translated.