Judges · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini po...2. et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui re...3. Clamaveruntque filii Israël ad Dominum : nongentos enim habeba...4. Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat popu...5. Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama ...6. Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali :...7. ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram princ...8. Dixitque ad eam Barac : Si venis mecum, vadam : si nolueris ve...9. Quæ dixit ad eum : Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria ...10. Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus...11. Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratrib...12. Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm ...13. et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum d...14. Dixitque Debbora ad Barac : Surge, hæc est enim dies, in qua t...15. Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universam...16. et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad...17. Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber ...18. Egressa igitur Jahel in occursum Sisaræ, dixit ad eum : Intra ...19. dixit ad eam : Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia sitio val...20. Dixitque Sisara ad eam : Sta ante ostium tabernaculi : et cum ...21. Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens par...22. Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat : egressaque Jahel in o...23. Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram fil...24. qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem...Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
This passage has not yet been translated.
et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor : habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
This passage has not yet been translated.
Clamaveruntque filii Israël ad Dominum : nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
This passage has not yet been translated.
Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore.
This passage has not yet been translated.
Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim : ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium.
This passage has not yet been translated.
Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali : dixitque ad eum : Præcepit tibi Dominus Deus Israël : Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon :
This passage has not yet been translated.
ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eam Barac : Si venis mecum, vadam : si nolueris venire mecum, non pergam.
This passage has not yet been translated.
Quæ dixit ad eum : Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.
This passage has not yet been translated.
Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.
This passage has not yet been translated.
Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi : et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat juxta Cedes.
This passage has not yet been translated.
Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor :
This passage has not yet been translated.
et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Debbora ad Barac : Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas : en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo.
This passage has not yet been translated.
Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac : in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,
This passage has not yet been translated.
et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
This passage has not yet been translated.
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi.
This passage has not yet been translated.
Egressa igitur Jahel in occursum Sisaræ, dixit ad eum : Intra ad me, domine mi : intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio,
This passage has not yet been translated.
dixit ad eam : Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia sitio valde. Quæ aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Sisara ad eam : Sta ante ostium tabernaculi : et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens : Numquid hic est aliquis ? respondebis : Nullus est.
This passage has not yet been translated.
Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum : et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram : qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.
This passage has not yet been translated.
Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat : egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei : Veni, et ostendam tibi virum quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus.
This passage has not yet been translated.
Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël :
This passage has not yet been translated.
qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum.
This passage has not yet been translated.