Judges · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini : qui tr...2. et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et spelu...3. Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique...4. et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta va...5. Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis ...6. Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian.7. Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.8. Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est : Hæc dicit D...9. et liberavi de manu Ægyptiorum, et omnium inimicorum qui affli...10. Et dixi : Ego Dominus Deus vester : ne timeatis deos Amorrhæor...11. Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in E...12. apparuit ei angelus Domini, et ait : Dominus tecum, virorum fo...13. Dixitque ei Gedeon : Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum e...14. Respexitque ad eum Dominus, et ait : Vade in hac fortitudine t...15. Qui respondens ait : Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israë...16. Dixitque ei Dominus : Ego ero tecum : et percuties Madian quas...17. Et ille : Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum ...18. nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, e...19. Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modi...20. Cui dixit angelus Domini : Tolle carnes et azymos panes, et po...21. extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu...22. Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait : Heu mi Domin...23. Dixitque ei Dominus : Pax tecum : ne timeas, non morieris.24. Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Do...25. nocte illa dixit Dominus ad eum : Tolle taurum patris tui, et ...26. Et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, ...27. Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut ...28. Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam...29. Dixeruntque ad invicem : Quis hoc fecit ? Cumque perquirerent ...30. Et dixerunt ad Joas : Produc filium tuum huc, ut moriatur : qu...31. Quibus ille respondit : Numquid ultores estis Baal, ut pugneti...32. Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas...33. Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congrega...34. Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina conv...35. Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus es...36. Dixitque Gedeon ad Deum : Si salvum facis per manum meam Israë...37. ponam hoc vellus lanæ in area : si ros in solo vellere fuerit,...38. Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, co...39. Dixitque rursus ad Deum : Ne irascatur furor tuus contra me si...40. Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat : et fuit siccitas in...Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini : qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
This passage has not yet been translated.
et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.
This passage has not yet been translated.
Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum :
This passage has not yet been translated.
et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ : nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.
This passage has not yet been translated.
Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
This passage has not yet been translated.
Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian.
This passage has not yet been translated.
Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
This passage has not yet been translated.
Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis,
This passage has not yet been translated.
et liberavi de manu Ægyptiorum, et omnium inimicorum qui affligebant vos : ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum.
This passage has not yet been translated.
Et dixi : Ego Dominus Deus vester : ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.
This passage has not yet been translated.
Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,
This passage has not yet been translated.
apparuit ei angelus Domini, et ait : Dominus tecum, virorum fortissime.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei Gedeon : Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia ? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt : De Ægypto eduxit nos Dominus ? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.
This passage has not yet been translated.
Respexitque ad eum Dominus, et ait : Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian : scito quod miserim te.
This passage has not yet been translated.
Qui respondens ait : Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israël ? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei Dominus : Ego ero tecum : et percuties Madian quasi unum virum.
This passage has not yet been translated.
Et ille : Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me :
This passage has not yet been translated.
nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit : Ego præstolabor adventum tuum.
This passage has not yet been translated.
Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modio azymos panes : carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei.
This passage has not yet been translated.
Cui dixit angelus Domini : Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita,
This passage has not yet been translated.
extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos : ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit : angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.
This passage has not yet been translated.
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait : Heu mi Domine Deus : quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei Dominus : Pax tecum : ne timeas, non morieris.
This passage has not yet been translated.
Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri,
This passage has not yet been translated.
nocte illa dixit Dominus ad eum : Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide.
This passage has not yet been translated.
Et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti : tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris.
This passage has not yet been translated.
Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit.
This passage has not yet been translated.
Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque ad invicem : Quis hoc fecit ? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est : Gedeon filius Joas fecit hæc omnia.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt ad Joas : Produc filium tuum huc, ut moriatur : quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.
This passage has not yet been translated.
Quibus ille respondit : Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo ? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat : si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus.
This passage has not yet been translated.
Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas : Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus.
This passage has not yet been translated.
Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul : et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël.
This passage has not yet been translated.
Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.
This passage has not yet been translated.
Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum : et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Gedeon ad Deum : Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es,
This passage has not yet been translated.
ponam hoc vellus lanæ in area : si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël.
This passage has not yet been translated.
Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
This passage has not yet been translated.
Dixitque rursus ad Deum : Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
This passage has not yet been translated.
Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat : et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
This passage has not yet been translated.