Judith · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et ...2. Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex ...3. Cui Holofernes ait : Si defecerint tibi ista, quæ tecum detuli...4. Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam non ex...5. Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante luc...6. Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret e...7. et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ.8. Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam...9. Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet...10. Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis sui...11. Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ...12. Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona p...13. Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut contradicam domino meo ?14. omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quid...15. Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ...16. Cor autem Holofernes concussum est : erat enim ardens in concu...17. Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in jucundit...18. Et dixit Judith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima...19. Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat...20. Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multu...Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
This passage has not yet been translated.
Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem quæ mihi detuli, manducabo.
This passage has not yet been translated.
Cui Holofernes ait : Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi ?
This passage has not yet been translated.
Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat.
This passage has not yet been translated.
Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.
This passage has not yet been translated.
Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum :
This passage has not yet been translated.
et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ.
This passage has not yet been translated.
Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.
This passage has not yet been translated.
Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum : Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
This passage has not yet been translated.
Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
This passage has not yet been translated.
Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
This passage has not yet been translated.
Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut contradicam domino meo ?
This passage has not yet been translated.
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.
This passage has not yet been translated.
Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.
This passage has not yet been translated.
Cor autem Holofernes concussum est : erat enim ardens in concupiscentia ejus.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Judith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
This passage has not yet been translated.
Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus.
This passage has not yet been translated.
Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
This passage has not yet been translated.