Judith · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes v...2. Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur ...3. cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse ...4. et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ ...5. Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat v...6. Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex ...7. Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior...8. Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campest...9. Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad a...10. Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum :...11. In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tr...12. In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit...13. et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis ...14. Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit ...15. dicentes : Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum,...16. Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum comp...17. dicentes : Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti...18. Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis su...19. Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fe...20. Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt.21. Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem ...Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior :
This passage has not yet been translated.
Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor,
This passage has not yet been translated.
cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet :
This passage has not yet been translated.
et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ : tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israël, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis.
This passage has not yet been translated.
Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus : et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse.
This passage has not yet been translated.
Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii pœnas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas.
This passage has not yet been translated.
Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria : sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii.
This passage has not yet been translated.
Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.
This passage has not yet been translated.
Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum : quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
This passage has not yet been translated.
In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel.
This passage has not yet been translated.
In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus : et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,
This passage has not yet been translated.
et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Israël, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset : Deus cæli defensor eorum est.
This passage has not yet been translated.
Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te : et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.
This passage has not yet been translated.
Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.
This passage has not yet been translated.
Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri : ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.
This passage has not yet been translated.
Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam.
This passage has not yet been translated.
Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt.
This passage has not yet been translated.
Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël.
This passage has not yet been translated.